Hab 2:1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me
The Righteous Shall Live by His Faith
Hab 2:2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
Hab 2:3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
Hab 2:4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet
Hab 2:5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos
Woe to the Chaldeans
Hab 2:6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
Hab 2:7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
Hab 2:8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
Hab 2:9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
Hab 2:10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua
Hab 2:11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
Hab 2:12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate
Hab 2:13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
Hab 2:14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare
Hab 2:15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius
Hab 2:16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam
Hab 2:17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea
Hab 2:18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta
Hab 2:19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
Hab 2:20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra
Latin Vulgata, Habakkuk, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50