Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Amo 1:1  verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus
Judgment on Israel's Neighbors
Amo 1:2  et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli
Amo 1:3  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad
Amo 1:4  et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad
Amo 1:5  et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
Amo 1:6  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea
Amo 1:7  et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
Amo 1:8  et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
Amo 1:9  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum
Amo 1:10  et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius
Amo 1:11  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem
Amo 1:12  mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
Amo 1:13  haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum
Amo 1:14  et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
Amo 1:15  et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Amos

    Latin Vulgata, Amos, Chapter 09

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소