A Plea to Return to the Lord
Hos 14:1 (14:2) convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
Hos 14:2 (14:3) tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
Hos 14:3 (14:4) Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
Hos 14:4 (14:5) sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
Hos 14:5 (14:6) ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
Hos 14:6 ((14:7) ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
Hos 14:7 (14:8) convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
Hos 14:8 (14:9) Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
Hos 14:9 (14:10) quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 14 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 01 |
| 13 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 02 |
| 12 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 03 |
| 11 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 04 |
| 10 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 05 |
| 9 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 06 |
| 8 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 07 |
| 7 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 08 |
| 6 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 09 |
| 5 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 10 |
| 4 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 11 |
| 3 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 12 |
| 2 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 13 |
| » | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 14 |
Previous
List