Hos 12:1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
The Lord's Indictment of Israel and Judah
Hos 12:2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
Hos 12:3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
Hos 12:4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
Hos 12:5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
Hos 12:6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
Hos 12:7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
Hos 12:8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
Hos 12:9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
Hos 12:10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
Hos 12:11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
Hos 12:12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
Hos 12:13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
Hos 12:14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 14 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 01 |
| 13 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 02 |
| 12 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 03 |
| 11 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 04 |
| 10 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 05 |
| 9 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 06 |
| 8 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 07 |
| 7 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 08 |
| 6 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 09 |
| 5 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 10 |
| 4 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 11 |
| » | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 12 |
| 2 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 13 |
| 1 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 14 |
Previous
List