The Lord's Love for Israel
Hos 11:1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
Hos 11:2 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
Hos 11:3 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
Hos 11:4 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
Hos 11:5 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
Hos 11:6 coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
Hos 11:7 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
Hos 11:8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
Hos 11:9 non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
Hos 11:10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
Hos 11:11 et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
Hos 11:12 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 14 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 01 |
| 13 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 02 |
| 12 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 03 |
| 11 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 04 |
| 10 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 05 |
| 9 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 06 |
| 8 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 07 |
| 7 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 08 |
| 6 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 09 |
| 5 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 10 |
| » | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 11 |
| 3 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 12 |
| 2 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 13 |
| 1 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 14 |
Previous
List