Hos 7:1 cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris
Hos 7:2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt
Hos 7:3 in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
Hos 7:4 omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
Hos 7:5 dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus
Hos 7:6 quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
Hos 7:7 omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me
Hos 7:8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
Hos 7:9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
Hos 7:10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
Hos 7:11 et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
Hos 7:12 et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
Hos 7:13 vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
Hos 7:14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
Hos 7:15 et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam
Hos 7:16 reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 14 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 01 |
| 13 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 02 |
| 12 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 03 |
| 11 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 04 |
| 10 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 05 |
| 9 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 06 |
| » | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 07 |
| 7 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 08 |
| 6 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 09 |
| 5 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 10 |
| 4 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 11 |
| 3 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 12 |
| 2 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 13 |
| 1 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 14 |
Previous
List