Punishment Coming for Israel and Judah
Hos 5:1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
Hos 5:2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
Hos 5:3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
Hos 5:4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
Hos 5:5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
Hos 5:6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
Hos 5:7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
Hos 5:8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
Hos 5:9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
Hos 5:10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
Hos 5:11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
Hos 5:12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
Hos 5:13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
Hos 5:14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
Hos 5:15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 14 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 01 |
| 13 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 02 |
| 12 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 03 |
| 11 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 04 |
| » | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 05 |
| 9 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 06 |
| 8 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 07 |
| 7 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 08 |
| 6 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 09 |
| 5 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 10 |
| 4 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 11 |
| 3 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 12 |
| 2 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 13 |
| 1 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 14 |
Previous
List