Pharaoh to Be Slain
Eze 31:1 et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 31:2 fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua
Eze 31:3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
Eze 31:4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
Eze 31:5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis
Eze 31:6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum
Eze 31:7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
Eze 31:8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius
Eze 31:9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei
Eze 31:10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua
Eze 31:11 tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum
Eze 31:12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum
Eze 31:13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
Eze 31:14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
Eze 31:15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt
Eze 31:16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis
Eze 31:17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum
Eze 31:18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis