Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Soul Who Sins Shall Die
Eze 18:1  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 18:2  quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
Eze 18:3  vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel
Eze 18:4  ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur
Eze 18:5  et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam
Eze 18:6  in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit
Eze 18:7  et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Eze 18:8  ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum
Eze 18:9  in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
Eze 18:10  quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis
Eze 18:11  et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
Eze 18:12  egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem
Eze 18:13  ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit
Eze 18:14  quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis
Eze 18:15  super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit
Eze 18:16  et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Eze 18:17  a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet
Eze 18:18  pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
Eze 18:19  et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
Eze 18:20  anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
Eze 18:21  si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur
Eze 18:22  omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet
Eze 18:23  numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat
Eze 18:24  si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur
Eze 18:25  et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt
Eze 18:26  cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
Eze 18:27  et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit
Eze 18:28  considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur
Eze 18:29  et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae
Eze 18:30  idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
Eze 18:31  proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel
Eze 18:32  quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite



List of Articles
번호 분류 제목
48 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 01
47 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 02
46 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 03
45 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 04
44 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 05
43 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 06
42 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 07
41 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 08
40 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 09
39 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 10
38 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 11
37 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 12
36 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 13
35 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 14
34 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 15
33 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 16
32 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 17
» Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 18
30 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 19
29 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 20
28 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 21
27 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 22
26 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 23
25 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 24
24 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 25
23 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 26
22 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 27
21 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 28
20 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 29
19 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 30
18 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 31
17 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 32
16 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 33
15 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 34
14 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 35
13 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 36
12 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 37
11 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 38
10 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 39
9 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 40
8 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 41
7 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 42
6 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 43
5 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 44
4 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 45
3 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 46
2 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 47
1 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 48
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소