Warning Against Going to Egypt
Jer 42:1 et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum
Jer 42:2 dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur
Jer 42:3 et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus
Jer 42:4 dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam
Jer 42:5 et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus
Jer 42:6 sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri
Jer 42:7 cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam
Jer 42:8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum
Jer 42:9 et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
Jer 42:10 si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis
Jer 42:11 nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius
Jer 42:12 et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra
Jer 42:13 si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri
Jer 42:14 dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus
Jer 42:15 propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis
Jer 42:16 gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi moriemini
Jer 42:17 omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos
Jer 42:18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum
Jer 42:19 verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
Jer 42:20 quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus
Jer 42:21 et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos
Jer 42:22 nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi
Jeremiah
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
-
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 01
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 02
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 03
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 04
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 05
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 06
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 07
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 08
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 09
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 10
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 11
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 12
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 13
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 15
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 16
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 17
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 18
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 19
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 20
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 21
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 22
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 23
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 24
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 25
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 26
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 27
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 28
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 29
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 30
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 31
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 32
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 33
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 34
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 35
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 36
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 37
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 38
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 39
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 40
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 41
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 44
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 45
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 46
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 47
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 48
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 49
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 50
CategoryJeremiah
Previous
List