Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jeremiah Remains in Judah
Jer 40:1  sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem
Jer 40:2  tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
Jer 40:3  et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic
Jer 40:4  nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
Jer 40:5  et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum
Jer 40:6  venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra
Jer 40:7  cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem
Jer 40:8  venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum
Jer 40:9  et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
Jer 40:10  ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis
Jer 40:11  sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan
Jer 40:12  reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis
Jer 40:13  Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
Jer 40:14  et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam
Jer 40:15  Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda
Jer 40:16  et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel



List of Articles
번호 분류 제목
52 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 01
51 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 02
50 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 03
49 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 04
48 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 05
47 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 06
46 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 07
45 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 08
44 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 09
43 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 10
42 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 11
41 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 12
40 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 13
39 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
38 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 15
37 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 16
36 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 17
35 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 18
34 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 19
33 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 20
32 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 21
31 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 22
30 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 23
29 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 24
28 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 25
27 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 26
26 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 27
25 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 28
24 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 29
23 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 30
22 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 31
21 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 32
20 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 33
19 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 34
18 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 35
17 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 36
16 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 37
15 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 38
14 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 39
» Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 40
12 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 41
11 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
10 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
9 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 44
8 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 45
7 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 46
6 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 47
5 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 48
4 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 49
3 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소