Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Obedience of the Rechabites
Jer 35:1  verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
Jer 35:2  vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum
Jer 35:3  et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum
Jer 35:4  et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli
Jer 35:5  et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
Jer 35:6  qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum
Jer 35:7  et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini
Jer 35:8  oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
Jer 35:9  et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus
Jer 35:10  sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster
Jer 35:11  cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem
Jer 35:12  et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
Jer 35:13  haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut oboediatis verbis meis dicit Dominus
Jer 35:14  praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi
Jer 35:15  misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me
Jer 35:16  firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi
Jer 35:17  idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi
Jer 35:18  domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae praecepit vobis
Jer 35:19  propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus



List of Articles
번호 분류 제목
52 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 01
51 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 02
50 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 03
49 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 04
48 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 05
47 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 06
46 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 07
45 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 08
44 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 09
43 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 10
42 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 11
41 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 12
40 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 13
39 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
38 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 15
37 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 16
36 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 17
35 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 18
34 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 19
33 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 20
32 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 21
31 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 22
30 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 23
29 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 24
28 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 25
27 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 26
26 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 27
25 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 28
24 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 29
23 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 30
22 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 31
21 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 32
20 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 33
19 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 34
» Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 35
17 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 36
16 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 37
15 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 38
14 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 39
13 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 40
12 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 41
11 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
10 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
9 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 44
8 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 45
7 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 46
6 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 47
5 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 48
4 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 49
3 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소