Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jeremiah's Letter to the Exiles
Jer 29:1  et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem
Jer 29:2  postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem
Jer 29:3  in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens
Jer 29:4  haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
Jer 29:5  aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum
Jer 29:6  accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
Jer 29:7  et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
Jer 29:8  haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis
Jer 29:9  quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus
Jer 29:10  quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum
Jer 29:11  ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam
Jer 29:12  et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos
Jer 29:13  quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro
Jer 29:14  et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci
Jer 29:15  quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone
Jer 29:16  quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem
Jer 29:17  haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo quod pessimae sint
Jer 29:18  et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos
Jer 29:19  eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus
Jer 29:20  vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem
Jer 29:21  haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris
Jer 29:22  et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne
Jer 29:23  pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus
Shemaiah's False Prophecy
Jer 29:24  et ad Semeiam Neelamiten dices
Jer 29:25  haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens
Jer 29:26  Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem
Jer 29:27  et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat vobis
Jer 29:28  quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum
Jer 29:29  legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae prophetae
Jer 29:30  et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
Jer 29:31  mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio
Jer 29:32  idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum



  1. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

    CategoryGenesis
    Read More
  2. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

    CategoryGenesis
    Read More
  3. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

    CategoryGenesis
    Read More
  4. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

    CategoryGenesis
    Read More
  5. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

    CategoryGenesis
    Read More
  6. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

    CategoryGenesis
    Read More
  7. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

    CategoryGenesis
    Read More
  8. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

    CategoryGenesis
    Read More
  9. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

    CategoryGenesis
    Read More
  10. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

    CategoryGenesis
    Read More
  11. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

    CategoryGenesis
    Read More
  12. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

    CategoryGenesis
    Read More
  13. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

    CategoryGenesis
    Read More
  14. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

    CategoryGenesis
    Read More
  15. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

    CategoryGenesis
    Read More
  16. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

    CategoryGenesis
    Read More
  17. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

    CategoryGenesis
    Read More
  18. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

    CategoryGenesis
    Read More
  19. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

    CategoryGenesis
    Read More
  20. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

    CategoryGenesis
    Read More
  21. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

    CategoryGenesis
    Read More
  22. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

    CategoryGenesis
    Read More
  23. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

    CategoryGenesis
    Read More
  24. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

    CategoryGenesis
    Read More
  25. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

    CategoryGenesis
    Read More
  26. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

    CategoryGenesis
    Read More
  27. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

    CategoryGenesis
    Read More
  28. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

    CategoryGenesis
    Read More
  29. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

    CategoryGenesis
    Read More
  30. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

    CategoryGenesis
    Read More
  31. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

    CategoryGenesis
    Read More
  32. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

    CategoryGenesis
    Read More
  33. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

    CategoryGenesis
    Read More
  34. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

    CategoryGenesis
    Read More
  35. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

    CategoryGenesis
    Read More
  36. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

    CategoryGenesis
    Read More
  37. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

    CategoryGenesis
    Read More
  38. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

    CategoryGenesis
    Read More
  39. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

    CategoryGenesis
    Read More
  40. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

    CategoryGenesis
    Read More
  41. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

    CategoryGenesis
    Read More
  42. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

    CategoryGenesis
    Read More
  43. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

    CategoryGenesis
    Read More
  44. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

    CategoryGenesis
    Read More
  45. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

    CategoryGenesis
    Read More
  46. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

    CategoryGenesis
    Read More
  47. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

    CategoryGenesis
    Read More
  48. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

    CategoryGenesis
    Read More
  49. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

    CategoryGenesis
    Read More
  50. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

    CategoryGenesis
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소