Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jerusalem Will Fall to Nebuchadnezzar
Jer 21:1  verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens
Jer 21:2  interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis
Jer 21:3  et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae
Jer 21:4  haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis huius
Jer 21:5  et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi
Jer 21:6  et percutiam habitatores civitatis huius homines et bestiae pestilentia magna morientur
Jer 21:7  et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur
Jer 21:8  et ad populum hunc dices haec dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis
Jer 21:9  qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium
Jer 21:10  posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni
Message to the House of David
Jer 21:11  et domui regis Iuda audite verbum Domini
Jer 21:12  domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum
Jer 21:13  ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras
Jer 21:14  et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius



List of Articles
번호 분류 제목
52 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 01
51 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 02
50 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 03
49 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 04
48 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 05
47 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 06
46 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 07
45 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 08
44 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 09
43 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 10
42 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 11
41 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 12
40 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 13
39 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
38 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 15
37 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 16
36 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 17
35 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 18
34 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 19
33 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 20
» Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 21
31 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 22
30 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 23
29 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 24
28 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 25
27 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 26
26 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 27
25 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 28
24 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 29
23 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 30
22 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 31
21 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 32
20 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 33
19 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 34
18 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 35
17 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 36
16 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 37
15 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 38
14 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 39
13 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 40
12 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 41
11 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
10 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
9 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 44
8 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 45
7 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 46
6 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 47
5 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 48
4 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 49
3 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소