Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Potter and the Clay
Jer 18:1  verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
Jer 18:2  surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
Jer 18:3  et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
Jer 18:4  et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret
Jer 18:5  et factum est verbum Domini ad me dicens
Jer 18:6  numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel
Jer 18:7  repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
Jer 18:8  si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
Jer 18:9  et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud
Jer 18:10  si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
Jer 18:11  nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra
Jer 18:12  qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
Jer 18:13  ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
Jer 18:14  numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes
Jer 18:15  quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito
Jer 18:16  ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum
Jer 18:17  sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
Jer 18:18  et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius
Jer 18:19  adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
Jer 18:20  numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis
Jer 18:21  propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio
Jer 18:22  audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis
Jer 18:23  tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소