Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jer 1:1  verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin
Jer 1:2  quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
Jer 1:3  et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
The Call of Jeremiah
Jer 1:4  et factum est verbum Domini ad me dicens
Jer 1:5  priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
Jer 1:6  et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum
Jer 1:7  et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris
Jer 1:8  ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
Jer 1:9  et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
Jer 1:10  ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes
Jer 1:11  et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video
Jer 1:12  et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud
Jer 1:13  et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
Jer 1:14  et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae
Jer 1:15  quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
Jer 1:16  et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum
Jer 1:17  tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum
Jer 1:18  ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
Jer 1:19  et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te



List of Articles
번호 분류 제목
» Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 01
51 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 02
50 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 03
49 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 04
48 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 05
47 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 06
46 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 07
45 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 08
44 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 09
43 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 10
42 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 11
41 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 12
40 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 13
39 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
38 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 15
37 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 16
36 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 17
35 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 18
34 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 19
33 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 20
32 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 21
31 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 22
30 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 23
29 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 24
28 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 25
27 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 26
26 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 27
25 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 28
24 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 29
23 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 30
22 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 31
21 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 32
20 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 33
19 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 34
18 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 35
17 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 36
16 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 37
15 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 38
14 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 39
13 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 40
12 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 41
11 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
10 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
9 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 44
8 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 45
7 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 46
6 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 47
5 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 48
4 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 49
3 Jeremiah Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소