The Eternal Covenant of Peace
Isa 54:1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus
Isa 54:2 dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida
Isa 54:3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit
Isa 54:4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius
Isa 54:5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur
Isa 54:6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus
Isa 54:7 ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te
Isa 54:8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus
Isa 54:9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te
Isa 54:10 montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus
Isa 54:11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris
Isa 54:12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles
Isa 54:13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis
Isa 54:14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi
Isa 54:15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi
Isa 54:16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum
Isa 54:17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis