Israel's Only Savior
Isa 43:1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
Isa 43:2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te
Isa 43:3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
Isa 43:4 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
Isa 43:5 noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
Isa 43:6 dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
Isa 43:7 et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum
Isa 43:8 educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt
Isa 43:9 omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
Isa 43:10 vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
Isa 43:11 ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
Isa 43:12 ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
Isa 43:13 et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud
Isa 43:14 haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes
Isa 43:15 ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
Isa 43:16 haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam
Isa 43:17 qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt
Isa 43:18 ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
Isa 43:19 ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina
Isa 43:20 glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo
Isa 43:21 populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
Isa 43:22 non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
Isa 43:23 non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture
Isa 43:24 non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
Isa 43:25 ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor
Isa 43:26 reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris
Isa 43:27 pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me
Isa 43:28 et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis