Comfort for God's People
Isa 40:1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
Isa 40:2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
Isa 40:3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri
Isa 40:4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
Isa 40:5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est
The Word of God Stands Forever
Isa 40:6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri
Isa 40:7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus
Isa 40:8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum
The Greatness of God
Isa 40:9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
Isa 40:10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
Isa 40:11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
Isa 40:12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera
Isa 40:13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi
Isa 40:14 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi
Isa 40:15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus
Isa 40:16 et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum
Isa 40:17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
Isa 40:18 cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei
Isa 40:19 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
Isa 40:20 forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
Isa 40:21 numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae
Isa 40:22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum
Isa 40:23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit
Isa 40:24 et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos
Isa 40:25 et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
Isa 40:26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit
Isa 40:27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit
Isa 40:28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius
Isa 40:29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat
Isa 40:30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent
Isa 40:31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis