Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Hezekiah Seeks Isaiah's Help
Isa 37:1  et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
Isa 37:2  et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam
Isa 37:3  et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti
Isa 37:4  si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
Isa 37:5  et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam
Isa 37:6  et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
Isa 37:7  ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua
Isa 37:8  reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis
Isa 37:9  et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens
Isa 37:10  haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
Isa 37:11  ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari
Isa 37:12  numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar
Isa 37:13  ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
Hezekiah's Prayer for Deliverance
Isa 37:14  et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
Isa 37:15  et oravit Ezechias ad Dominum dicens
Isa 37:16  Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram
Isa 37:17  inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem
Isa 37:18  vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum
Isa 37:19  et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos
Isa 37:20  et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus
Sennacherib's Fall
Isa 37:21  et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
Isa 37:22  hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem
Isa 37:23  cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel
Isa 37:24  in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius
Isa 37:25  ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum
Isa 37:26  numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum
Isa 37:27  habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret
Isa 37:28  habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me
Isa 37:29  cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti
Isa 37:30  tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum
Isa 37:31  et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum
Isa 37:32  quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud
Isa 37:33  propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem
Isa 37:34  in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
Isa 37:35  et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum
Isa 37:36  egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum
Isa 37:37  et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve
Isa 37:38  et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo



  1. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01

  2. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02

  3. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03

  4. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04

  5. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05

  6. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06

  7. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07

  8. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08

  9. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09

  10. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10

  11. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11

  12. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12

  13. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13

  14. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14

  15. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15

  16. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16

  17. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17

  18. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18

  19. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19

  20. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20

  21. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21

  22. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22

  23. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23

  24. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24

  25. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25

  26. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26

  27. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27

  28. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28

  29. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29

  30. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30

  31. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31

  32. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32

  33. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33

  34. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34

  35. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35

  36. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36

  37. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37

  38. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38

  39. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39

  40. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40

  41. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41

  42. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42

  43. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43

  44. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44

  45. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45

  46. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46

  47. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47

  48. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48

  49. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49

  50. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Isaiah

    Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50

목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소