Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Siege of Jerusalem
Isa 29:1  vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt
Isa 29:2  et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel
Isa 29:3  et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
Isa 29:4  humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit
Isa 29:5  et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt
Isa 29:6  eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis
Isa 29:7  et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam
Isa 29:8  et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion
Isa 29:9  obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate
Isa 29:10  quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet
Isa 29:11  et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim
Isa 29:12  et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
Isa 29:13  et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis
Isa 29:14  ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur
Isa 29:15  vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos
Isa 29:16  perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis
Isa 29:17  nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
Isa 29:18  et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt
Isa 29:19  et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt
Isa 29:20  quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem
Isa 29:21  qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto
Isa 29:22  propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet
Isa 29:23  sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt
Isa 29:24  et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem



  1. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

    CategoryGenesis
    Read More
  2. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

    CategoryGenesis
    Read More
  3. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

    CategoryGenesis
    Read More
  4. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

    CategoryGenesis
    Read More
  5. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

    CategoryGenesis
    Read More
  6. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

    CategoryGenesis
    Read More
  7. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

    CategoryGenesis
    Read More
  8. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

    CategoryGenesis
    Read More
  9. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

    CategoryGenesis
    Read More
  10. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

    CategoryGenesis
    Read More
  11. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

    CategoryGenesis
    Read More
  12. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

    CategoryGenesis
    Read More
  13. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

    CategoryGenesis
    Read More
  14. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

    CategoryGenesis
    Read More
  15. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

    CategoryGenesis
    Read More
  16. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

    CategoryGenesis
    Read More
  17. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

    CategoryGenesis
    Read More
  18. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

    CategoryGenesis
    Read More
  19. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

    CategoryGenesis
    Read More
  20. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

    CategoryGenesis
    Read More
  21. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

    CategoryGenesis
    Read More
  22. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

    CategoryGenesis
    Read More
  23. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

    CategoryGenesis
    Read More
  24. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

    CategoryGenesis
    Read More
  25. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

    CategoryGenesis
    Read More
  26. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

    CategoryGenesis
    Read More
  27. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

    CategoryGenesis
    Read More
  28. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

    CategoryGenesis
    Read More
  29. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

    CategoryGenesis
    Read More
  30. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

    CategoryGenesis
    Read More
  31. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

    CategoryGenesis
    Read More
  32. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

    CategoryGenesis
    Read More
  33. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

    CategoryGenesis
    Read More
  34. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

    CategoryGenesis
    Read More
  35. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

    CategoryGenesis
    Read More
  36. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

    CategoryGenesis
    Read More
  37. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

    CategoryGenesis
    Read More
  38. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

    CategoryGenesis
    Read More
  39. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

    CategoryGenesis
    Read More
  40. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

    CategoryGenesis
    Read More
  41. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

    CategoryGenesis
    Read More
  42. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

    CategoryGenesis
    Read More
  43. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

    CategoryGenesis
    Read More
  44. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

    CategoryGenesis
    Read More
  45. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

    CategoryGenesis
    Read More
  46. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

    CategoryGenesis
    Read More
  47. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

    CategoryGenesis
    Read More
  48. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

    CategoryGenesis
    Read More
  49. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

    CategoryGenesis
    Read More
  50. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

    CategoryGenesis
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소