Judgment on Ephraim and Jerusalem
Isa 28:1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino
Isa 28:2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam
Isa 28:3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim
Isa 28:4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
Isa 28:5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui
Isa 28:6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam
Isa 28:7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium
Isa 28:8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus
Isa 28:9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
Isa 28:10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
Isa 28:11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
Isa 28:12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire
Isa 28:13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur
A Cornerstone in Zion
Isa 28:14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
Isa 28:15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus
Isa 28:16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet
Isa 28:17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt
Isa 28:18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem
Isa 28:19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui
Isa 28:20 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest
Isa 28:21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
Isa 28:22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
Isa 28:23 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum
Isa 28:24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam
Isa 28:25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis
Isa 28:26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud
Isa 28:27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
Isa 28:28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum
Isa 28:29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
-
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
CategoryIsaiah -
Read More
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
CategoryIsaiah
Previous
List