An Oracle Concerning Tyre and Sidon
Isa 23:1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
Isa 23:2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te
Isa 23:3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium
Isa 23:4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines
Isa 23:5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro
Isa 23:6 transite maria ululate qui habitatis in insula
Isa 23:7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
Isa 23:8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae
Isa 23:9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae
Isa 23:10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi
Isa 23:11 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
Isa 23:12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi
Isa 23:13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam
Isa 23:14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
Isa 23:15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis
Isa 23:16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
Isa 23:17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae
Isa 23:18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
Previous
List