Fallen, Fallen Is Babylon
Isa 21:1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
Isa 21:2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
Isa 21:3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
Isa 21:4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
Isa 21:5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
Isa 21:6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
Isa 21:7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
Isa 21:8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
Isa 21:9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
Isa 21:10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
Isa 21:11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
Isa 21:12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
Isa 21:13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
Isa 21:14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
Isa 21:15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
Isa 21:16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
Isa 21:17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
Previous
List