An Oracle Concerning Damascus
Isa 17:1 onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina
Isa 17:2 derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat
Isa 17:3 et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum
Isa 17:4 et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet
Isa 17:5 et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim
Isa 17:6 et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel
Isa 17:7 in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient
Isa 17:8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra
Isa 17:9 in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta
Isa 17:10 quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis
Isa 17:11 in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter
Isa 17:12 vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
Isa 17:13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate
Isa 17:14 in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
Previous
List