The Restoration of Jacob
Isa 14:1 prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob
Isa 14:2 et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos
Israel's Remnant Taunts Babylon
Isa 14:3 et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti
Isa 14:4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum
Isa 14:5 contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium
Isa 14:6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
Isa 14:7 conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit
Isa 14:8 abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos
Isa 14:9 infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum
Isa 14:10 universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es
Isa 14:11 detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes
Isa 14:12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes
Isa 14:13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis
Isa 14:14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo
Isa 14:15 verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci
Isa 14:16 qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna
Isa 14:17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem
Isa 14:18 omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua
Isa 14:19 tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum
Isa 14:20 non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum
Isa 14:21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum
Isa 14:22 et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus
Isa 14:23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
An Oracle Concerning Assyria
Isa 14:24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi
Isa 14:25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur
Isa 14:26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes
Isa 14:27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam
An Oracle Concerning Philistia
Isa 14:28 in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud
Isa 14:29 ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem
Isa 14:30 et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam
Isa 14:31 ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius
Isa 14:32 et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis