Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Judgment of Babylon
Isa 13:1  onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
Isa 13:2  super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
Isa 13:3  ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
Isa 13:4  vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
Isa 13:5  venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
Isa 13:6  ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
Isa 13:7  propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
Isa 13:8  et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
Isa 13:9  ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
Isa 13:10  quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
Isa 13:11  et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
Isa 13:12  pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
Isa 13:13  super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
Isa 13:14  et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
Isa 13:15  omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
Isa 13:16  infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
Isa 13:17  ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
Isa 13:18  sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
Isa 13:19  et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
Isa 13:20  non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
Isa 13:21  sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
Isa 13:22  et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis



List of Articles
번호 분류 제목
66 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
65 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
64 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
63 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
62 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
61 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
60 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
59 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
58 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
57 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
56 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
55 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
» Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
53 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
52 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
51 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
50 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
49 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
48 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
47 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
46 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
45 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
44 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
43 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
42 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
41 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
40 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
39 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
38 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
37 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
36 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
35 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
34 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
33 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
32 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
31 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
30 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
29 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
28 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
27 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
26 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
25 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
24 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
23 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
22 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
21 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
20 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
19 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
18 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
17 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소