The Judgment of Babylon
Isa 13:1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
Isa 13:2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
Isa 13:3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
Isa 13:4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
Isa 13:5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
Isa 13:6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
Isa 13:7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
Isa 13:8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
Isa 13:9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
Isa 13:10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
Isa 13:11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
Isa 13:12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
Isa 13:13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
Isa 13:14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
Isa 13:15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
Isa 13:16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
Isa 13:17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
Isa 13:18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
Isa 13:19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
Isa 13:20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
Isa 13:21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
Isa 13:22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
Previous
List