Isaiah's Vision of the Lord
Isa 6:1 in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum
Isa 6:2 seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant
Isa 6:3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
Isa 6:4 et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo
Isa 6:5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
Isa 6:6 et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari
Isa 6:7 et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
Isaiah's Commission from the Lord
Isa 6:8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me
Isa 6:9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
Isa 6:10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
Isa 6:11 et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
Isa 6:12 et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
Isa 6:13 et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
Previous
List