Judgment on Judah and Jerusalem
Isa 3:1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
Isa 3:2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
Isa 3:3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
Isa 3:4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
Isa 3:5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
Isa 3:6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
Isa 3:7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
Isa 3:8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
Isa 3:9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
Isa 3:10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
Isa 3:11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
Isa 3:12 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
Isa 3:13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
Isa 3:14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
Isa 3:15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
Isa 3:16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
Isa 3:17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
Isa 3:18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
Isa 3:19 et torques et monilia et armillas et mitras
Isa 3:20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
Isa 3:21 et anulos et gemmas in fronte pendentes
Isa 3:22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus
Isa 3:23 et specula et sindones et vittas et theristra
Isa 3:24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
Isa 3:25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
Isa 3:26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
Previous
List