Solomon Admires His Bride's Beauty
Son 4:1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
Son 4:2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
Son 4:3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
Son 4:4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
Son 4:5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
Son 4:6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
Son 4:7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
Son 4:8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
Son 4:9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
Son 4:10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
Son 4:11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
Son 4:12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
Son 4:13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
Son 4:14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
Son 4:15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
Together in the Garden of Love
Son 4:16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
Previous
List