The Bride's Dream
Son 3:1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Son 3:2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Son 3:3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
Son 3:4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
Son 3:5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
Solomon Arrives for the Wedding
Son 3:6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
Son 3:7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
Son 3:8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
Son 3:9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
Son 3:10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
Son 3:11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
Song Of Songs
Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 03
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 8 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 01 |
| 7 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 02 |
| » | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 03 |
| 5 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 04 |
| 4 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 05 |
| 3 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 06 |
| 2 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 07 |
| 1 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 08 |
Previous
List