Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Son 2:1  ego flos campi et lilium convallium
Son 2:2  sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Son 2:3  sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
Son 2:4  introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
Son 2:5  fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
Son 2:6  leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Son 2:7  adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
The Bride Adores Her Beloved
Son 2:8  vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
Son 2:9  similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
Son 2:10  et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
Son 2:11  iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
Son 2:12  flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
Son 2:13  ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
Son 2:14  columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Son 2:15  capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
Son 2:16  dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
Son 2:17  donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether



  1. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 01

    CategorySong Of Songs
    Read More
  2. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 02

    CategorySong Of Songs
    Read More
  3. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 03

    CategorySong Of Songs
    Read More
  4. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 04

    CategorySong Of Songs
    Read More
  5. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 05

    CategorySong Of Songs
    Read More
  6. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 06

    CategorySong Of Songs
    Read More
  7. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 07

    CategorySong Of Songs
    Read More
  8. Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 08

    CategorySong Of Songs
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소