Cast Your Bread upon the Waters
Ecc 11:1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum
Ecc 11:2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram
Ecc 11:3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
Ecc 11:4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet
Ecc 11:5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
Ecc 11:6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
Ecc 11:7 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
Ecc 11:8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
Ecc 11:9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
Ecc 11:10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt
Ecclesiastes
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 11
-
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 01
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 02
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 03
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 04
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 05
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 06
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 07
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 08
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 09
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 10
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 11
CategoryEcclesiastes -
Read More
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 12
CategoryEcclesiastes
Previous
List