Pro 27:1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
Pro 27:2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
Pro 27:3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
Pro 27:4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
Pro 27:5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus
Pro 27:6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
Pro 27:7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
Pro 27:8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
Pro 27:9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
Pro 27:10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
Pro 27:11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
Pro 27:12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
Pro 27:13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
Pro 27:14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
Pro 27:15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
Pro 27:16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
Pro 27:17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
Pro 27:18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
Pro 27:19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
Pro 27:20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
Pro 27:21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
Pro 27:22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
Pro 27:23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
Pro 27:24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
Pro 27:25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
Pro 27:26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
Pro 27:27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31
Previous
List