Pro 24:1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
Pro 24:2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
Pro 24:3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
Pro 24:4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
Pro 24:5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
Pro 24:6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
Pro 24:7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
Pro 24:8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur
Pro 24:9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
Pro 24:10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
Pro 24:11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
Pro 24:12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
Pro 24:13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
Pro 24:14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
Pro 24:15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
Pro 24:16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
Pro 24:17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
Pro 24:18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
Pro 24:19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
Pro 24:20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
Pro 24:21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
Pro 24:22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
More Sayings of the Wise
Pro 24:23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
Pro 24:24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
Pro 24:25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
Pro 24:26 labia deosculabitur qui recta verba respondet
Pro 24:27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
Pro 24:28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
Pro 24:29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
Pro 24:30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
Pro 24:31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
Pro 24:32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
Pro 24:33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
Pro 24:34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
Previous
List