Pro 23:1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
Pro 23:2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
Pro 23:3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
Pro 23:4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
Pro 23:5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
Pro 23:6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
Pro 23:7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
Pro 23:8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
Pro 23:9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
Pro 23:10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
Pro 23:11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
Pro 23:12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
Pro 23:13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
Pro 23:14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
Pro 23:15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
Pro 23:16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
Pro 23:17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
Pro 23:18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
Pro 23:19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
Pro 23:20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
Pro 23:21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
Pro 23:22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
Pro 23:23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
Pro 23:24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
Pro 23:25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
Pro 23:26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
Pro 23:27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
Pro 23:28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
Pro 23:29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
Pro 23:30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
Pro 23:31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
Pro 23:32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
Pro 23:33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
Pro 23:34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
Pro 23:35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
Proverbs
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis