Pro 21:1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
Pro 21:2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
Pro 21:3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
Pro 21:4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
Pro 21:5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
Pro 21:6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
Pro 21:7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
Pro 21:8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
Pro 21:9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Pro 21:10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
Pro 21:11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
Pro 21:12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
Pro 21:13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
Pro 21:14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
Pro 21:15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
Pro 21:16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
Pro 21:17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
Pro 21:18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
Pro 21:19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
Pro 21:20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
Pro 21:21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
Pro 21:22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
Pro 21:23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
Pro 21:24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
Pro 21:25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
Pro 21:26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
Pro 21:27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
Pro 21:28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
Pro 21:29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
Pro 21:30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
Pro 21:31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
Previous
List