Pro 20:1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
Pro 20:2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
Pro 20:3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
Pro 20:4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
Pro 20:5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
Pro 20:6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
Pro 20:7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
Pro 20:8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
Pro 20:9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
Pro 20:10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
Pro 20:11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
Pro 20:12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
Pro 20:13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
Pro 20:14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
Pro 20:15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
Pro 20:16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
Pro 20:17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
Pro 20:18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
Pro 20:19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
Pro 20:20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
Pro 20:21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
Pro 20:22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
Pro 20:23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
Pro 20:24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
Pro 20:25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
Pro 20:26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
Pro 20:27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
Pro 20:28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
Pro 20:29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
Pro 20:30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
Proverbs
Previous
List