Pro 19:1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
Pro 19:2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
Pro 19:3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
Pro 19:4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
Pro 19:5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
Pro 19:6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
Pro 19:7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
Pro 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
Pro 19:9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
Pro 19:10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
Pro 19:11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
Pro 19:12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
Pro 19:13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
Pro 19:14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
Pro 19:15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
Pro 19:16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
Pro 19:17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
Pro 19:18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
Pro 19:19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
Pro 19:20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
Pro 19:21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
Pro 19:22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
Pro 19:23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
Pro 19:24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
Pro 19:25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
Pro 19:26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
Pro 19:27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
Pro 19:28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
Pro 19:29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
Proverbs
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
-
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
CategoryGenesis -
Read More
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
CategoryGenesis