Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pro 19:1  melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
Pro 19:2  ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
Pro 19:3  stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
Pro 19:4  divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
Pro 19:5  testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
Pro 19:6  multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
Pro 19:7  fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
Pro 19:8  qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
Pro 19:9  testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
Pro 19:10  non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
Pro 19:11  doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
Pro 19:12  sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
Pro 19:13  dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
Pro 19:14  domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
Pro 19:15  pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
Pro 19:16  qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
Pro 19:17  feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
Pro 19:18  erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
Pro 19:19  qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
Pro 19:20  audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
Pro 19:21  multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
Pro 19:22  homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
Pro 19:23  timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
Pro 19:24  abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
Pro 19:25  pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
Pro 19:26  qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
Pro 19:27  non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
Pro 19:28  testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
Pro 19:29  parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus



  1. No Image 11Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01

  2. No Image 11Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02

  3. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03

  4. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04

  5. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05

  6. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06

  7. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07

  8. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08

  9. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09

  10. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10

  11. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11

  12. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12

  13. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13

  14. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14

  15. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15

  16. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16

  17. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17

  18. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18

  19. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19

  20. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20

  21. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21

  22. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22

  23. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23

  24. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24

  25. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25

  26. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26

  27. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27

  28. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28

  29. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29

  30. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30

  31. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소