Pro 16:1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
Pro 16:2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
Pro 16:3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
Pro 16:4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
Pro 16:5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
Pro 16:6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
Pro 16:7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
Pro 16:8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
Pro 16:9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
Pro 16:10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
Pro 16:11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
Pro 16:12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
Pro 16:13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
Pro 16:14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
Pro 16:15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
Pro 16:16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
Pro 16:17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
Pro 16:18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
Pro 16:19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
Pro 16:20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
Pro 16:21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
Pro 16:22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
Pro 16:23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
Pro 16:24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
Pro 16:25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
Pro 16:26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
Pro 16:27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
Pro 16:28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
Pro 16:29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
Pro 16:30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
Pro 16:31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
Pro 16:32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
Pro 16:33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
Previous
List