Pro 13:1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
Pro 13:2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
Pro 13:3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
Pro 13:4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
Pro 13:5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
Pro 13:6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
Pro 13:7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
Pro 13:8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
Pro 13:9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
Pro 13:10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
Pro 13:11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
Pro 13:12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
Pro 13:13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
Pro 13:14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
Pro 13:15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
Pro 13:16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
Pro 13:17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
Pro 13:18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
Pro 13:19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
Pro 13:20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
Pro 13:21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
Pro 13:22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
Pro 13:23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
Pro 13:24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
Pro 13:25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
Proverbs
Previous
List