Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pro 12:1  qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
Pro 12:2  qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
Pro 12:3  non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
Pro 12:4  mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
Pro 12:5  cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
Pro 12:6  verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
Pro 12:7  verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
Pro 12:8  doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
Pro 12:9  melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
Pro 12:10  novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
Pro 12:11  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
Pro 12:12  desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
Pro 12:13  propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
Pro 12:14  de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
Pro 12:15  via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
Pro 12:16  fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
Pro 12:17  qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
Pro 12:18  est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
Pro 12:19  labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
Pro 12:20  dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
Pro 12:21  non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
Pro 12:22  abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
Pro 12:23  homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
Pro 12:24  manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
Pro 12:25  maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
Pro 12:26  qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
Pro 12:27  non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
Pro 12:28  in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem



  1. No Image 11Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01

  2. No Image 11Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02

  3. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03

  4. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04

  5. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05

  6. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06

  7. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07

  8. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08

  9. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09

  10. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10

  11. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11

  12. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12

  13. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13

  14. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14

  15. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15

  16. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16

  17. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17

  18. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18

  19. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19

  20. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20

  21. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21

  22. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22

  23. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23

  24. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24

  25. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25

  26. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26

  27. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27

  28. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28

  29. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29

  30. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30

  31. No Image 13Feb
    by 한글 모레
    in Proverbs

    Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소