The Way of Wisdom
Pro 9:1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
Pro 9:2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
Pro 9:3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
Pro 9:4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
Pro 9:5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
Pro 9:6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
Pro 9:7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
Pro 9:8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
Pro 9:9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
Pro 9:10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
Pro 9:11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
Pro 9:12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
The Way of Folly
Pro 9:13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
Pro 9:14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
Pro 9:15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
Pro 9:16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
Pro 9:17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
Pro 9:18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31
Previous
List