The Value of Wisdom
Pro 2:1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
Pro 2:2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
Pro 2:3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
Pro 2:4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
Pro 2:5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
Pro 2:6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
Pro 2:7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
Pro 2:8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
Pro 2:9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
Pro 2:10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
Pro 2:11 consilium custodiet te prudentia servabit te
Pro 2:12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
Pro 2:13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
Pro 2:14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
Pro 2:15 quorum viae perversae et infames gressus eorum
Pro 2:16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
Pro 2:17 et relinquit ducem pubertatis suae
Pro 2:18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
Pro 2:19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
Pro 2:20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
Pro 2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
Pro 2:22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31
Previous
List