Search Me, O God, and Know My Heart
Psa 139:1 (138:1) in finem David psalmus (138-2) Domine probasti me et cognovisti
Psa 139:2 (138:2) me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
Psa 139:3 (138:3) intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
Psa 139:4 (138:4) et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea (138-5) ecce Domine tu cognovisti omnia
Psa 139:5 (138:5) novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
Psa 139:6 (138:6) mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
Psa 139:7 (138:7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
Psa 139:8 (138:8) si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
Psa 139:9 (138:9) si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
Psa 139:10 (138:10) etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
Psa 139:11 (138:11) et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
Psa 139:12 (138:12) quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
Psa 139:13 (138:13) quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
Psa 139:14 (138:14) confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
Psa 139:15 (138:15) non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
Psa 139:16 (138:16) inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
Psa 139:17 (138:17) mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
Psa 139:18 (138:18) dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
Psa 139:19 (138:19) si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
Psa 139:20 (138:20) quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
Psa 139:21 (138:21) nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
Psa 139:22 (138:22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
Psa 139:23 (138:23) proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
Psa 139:24 (138:24) et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna