Your Name, O Lord, Endures Forever
Psa 135:1 (134:1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
Psa 135:2 (134:2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
Psa 135:3 (134:3) laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
Psa 135:4 (134:4) quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
Psa 135:5 (134:5) quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
Psa 135:6 (134:6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
Psa 135:7 (134:7) educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
Psa 135:8 (134:8) qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
Psa 135:9 (134:9) emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
Psa 135:10 (134:10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
Psa 135:11 (134:11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
Psa 135:12 (134:12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
Psa 135:13 (134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
Psa 135:14 (134:14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
Psa 135:15 (134:15) simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
Psa 135:16 (134:16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
Psa 135:17 (134:17) aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
Psa 135:18 (134:18) similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
Psa 135:19 (134:19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
Psa 135:20 (134:20) domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
Psa 135:21 (134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem