Let Us Go to the House of the Lord
Psa 122:1 (121:1) canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
Psa 122:2 (121:2) stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
Psa 122:3 (121:3) Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
Psa 122:4 (121:4) illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
Psa 122:5 (121:5) quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
Psa 122:6 (121:6) rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
Psa 122:7 (121:7) fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
Psa 122:8 (121:8) propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
Psa 122:9 (121:9) propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi