Bless the Lord, O My Soul
Psa 103:1 (102:1) ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
Psa 103:2 (102:2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
Psa 103:3 (102:3) qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
Psa 103:4 (102:4) qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
Psa 103:5 (102:5) qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
Psa 103:6 (102:6) faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
Psa 103:7 (102:7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
Psa 103:8 (102:8) miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
Psa 103:9 (102:9) non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
Psa 103:10 (102:10) non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
Psa 103:11 (102:11) quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
Psa 103:12 (102:12) quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
Psa 103:13 (102:13) quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
Psa 103:14 (102:14) quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
Psa 103:15 (102:15) homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
Psa 103:16 (102:16) quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
Psa 103:17 (102:17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
Psa 103:18 (102:18) his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
Psa 103:19 (102:19) Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
Psa 103:20 (102:20) benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
Psa 103:21 (102:21) benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
Psa 103:22 (102:22) benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino